Kardinal Grimani'nin Papa VI. Hadrianus'a yolladığı mektupta söz edilen Osmanlı tehditi
Exemplum litterarum, quas reverendissimus dominus cardinalis Grimani ad Sanctissimum Dominum nostrum Hadrianum electum Romanum Pontificem dedit, die XX Marcii 1522.
Beatissime pater.
Post pedum oscula beatorum ac humilem mei commendationem. Si mihi unquam, si Romanae unquam Ecclesiea Christianea religioni de alicuius maximi Pontificis creatione gaudendum fuit, nunc certe quam maxime gaudendum, et Sanctitali Vestrae gratulandum existimarem. Quippe qui, piane intelligo eum, et quidem sanclissimi ac sapientissimi, in hac turbulentísima tempestate et maxima calamitate nostrorum temporum totiusque Romanae Ecclesiae portentosa clade ad summum apostolatus apicem evectum esse, qui possit óptima volúntate, summa prudentia, maxima potestate labefactatum et ut ingenueque mea natura est loquar, deturpatum christiani nominis imperium non solum ad integrum restituere, set etiam atque etiam honestare atque amplificare. Immo vero fluctuanlem et quam maxime periclitantem et fere submersam Petri naviculam incomparabili prudentia, morum sanctitate, optimoque vitae exemplo et animi fortitudine a persecutionibus impiorum de quo turculentissimorum hostium manibus non solum deffendere et servare, sed reformare, tum vero firmare possit egregios videor videre, quod ex humanissimis ac sapientissimis litteris vestris, tum ac sacrum Collegium ternis, tum unis ad me pridie Kalendas Martias datis, et decima octava hujusce mensis die a me aceptis facile est intelligere; videor inquam videre omnes Sanctitatis Vestrae cogitationes non minus óptimas, quam altissimas, omnem industriam, omnem vigilantiam, omnem studium, omnes denique ingenii vires, et veram humanae vitae sapientiam ad pacem Regum, ad concordiam maximorum fidei nostrae principimi ad tranquilitatem nationum ad Christian* reipublicae quietem armari, qui pacem a Salvatore nostro veluti testamento relictam nobis semper amarit, quae sanctissima semper extiterit non injuria boni omnes fore vestrum merito Petri imperium judicarunt, cum percipiebant divinas virtutes vestras, cum immaculatum vivendi genus audiebant, cum tanta cura ac diligentia Sanctitatem Vestram imitati vestigia Petri intelligebant: utinam tantum hos ante annos habuisset Roma Pontificem! Non enim tot hominum caedes, tot praediorum incendia, tot civium expellationes, tot civitatum direptiones, tot hominum vel maximorum perfidiae: non tot libídines, non denique tot in Sacrosanctam Romanam Ecclesiani ¡Ilusiones incidissent; non tantum ferocissimus ille Octomanus superbiret; non se totius fere orbis Imperatorem appellaret; non Assyriorum et Egyptiorum imperia subegisset si pacata christianorum regna intellexisset. Vidit ille sagacissimus tyrannus oblatam sibi occasionem pulcherrimam ubi bella gerebant inter se christianos Principes, tanlamque ac toties factam christianorum occisionem et infinitorum quidem in re militari peritissimorum accepit; itaque Panoniam totius christiani imperii propugnaculuni invasit; iam ili recepto Belgrado ad omnium christianorum principimi regna formidabilis patet additus, innúmeras in dies Chrisli animas in servitutem redigit, tibique commisso grege inhiat. Ille nunc, ut fertur, classem munitissimam et infinitum poene ac potentissimum exercitum parai, quod nisi quam celerrime composita inter christianos reges pax fucrit, non video quomodo custodiri aut deffendi a tam feroci et immani belva grex libi commissus valeat electa. Igitur, Divino afflante Spiritu, uno omnium consensu electo fuit Sanctitas Vostra, et quamquam non parvum est onus alque munus quamlicet dignitatem,ac maxime pontificiam vel modiocriter nedum irreprensibiliter gerere, Vestræ tamen Sanctitati, cum regendo summam cum dexterilate et maximo rerum usti, imperio, magnaque eum dignitate ac gloria omnium utriusque Germaniæ et Hispaniarum populorum, ac nationum testimonio jam pridem se exercuerit, ac omnibus quæ in bene gerendo ac illustrando Summo Pontificatu optari solent virtùtibus, ac potissimum exquisita religione Sanctitalis Vestræ, fide, juistitia, integritate ac singulari doctrina omnium juditio prædila sit, non admodum difficilem hanc regendi ovilis Glirisli provinciam, arbitrari liceat præsertim quod illi non defuturum Dei Optimi Maximi præsidium, cujus vicarium gerit, cnjusque auspicio vel nolens ac nescia excelsam hanc Sedem adopta est. Certe crediderim Moysem illum veteris legis propagatorem, dum orabat a Deo exauditum fuisse non dubitamus; apostolos quoque et innumeros alios legis Christi Domini nostri observatores, vel minimæ potestatis homines maxima in ejus ipsius Salvatoris (qui omnia potest) virtute contra efferacissimos ac potentissimos christiani nominis hostes effecisse certissimum est. llaque confidat jure optimo Sanctitas Vestra divinum verbum, quod nunquam fallit; id quod ac quae scripsi omnia me novit prius ac melius optimæ mentis, et functionis Christi vicario deesse nunquam posse. Quod vero reverendissimorum Cardinalium prudentia, consilio atque ope se plurimum juvari speret, meque in primis et præsto adsim impensæ roget sibique per humaniter ac per diu singulari amore me devictum dixerit ac summopere; quæ sua est mira benignitas, virtutes meas, quas scio quam tenues suni, et doctrinam quam non ignoro esse exiguam laudaret. Habeo sane ingéniés gratias easque laudes summæ illi humanitati Sanctitalis Vestræ tribuendas censeo; verumenimvero, ego vires omnes meas, quantulæcumque sunt, Sanctitati Vestræ offero, daboque operam ut quod optat Sanctilas Vestra cum illustri patre meo et Republica Veneta, cui preest, exequar. Ita enim animatus semper fui, Beatissime Pater, ut rebus universa; Reipublicæ christianæ nunquam defuerim; scio patroni meum ac patriam, qui omnium christianorum acerrimi fìdei defensores fuore non defuturos, quamobrem excelso lætoque sit animo Sanctitas Vestra, et fundamenla pacis christianorum jaceat, quam utque ocissime polest ad nos maxime ab omnibus expectata veniat rogo. Interea omni cura invigilamus, ne ullum imperio Sedis Apostolica; detrimentum inferatur. Felix sit Sanctilas Vestra, meque, ut solet diligat, cuius sanctissimşs pedibus meque humillime commendo. Romae die XX Marcii 1522.
Roma elçisi Alvise Gradenigo'nun Venedik'e aktardığı Kardinal Grimani'nin Papa VI. Hadrianus'a yolladığı mektup örneği. Mektupta Osmanlı tehditinden bahsedilmektedir.