Kral Ferdinand'ın 1529'da İstanbul'a yolladığı elçisi Nikolaus Jurischitsch'e verdiği talimatname.
Latince
Ferdinandus Dei gratia Hungariae Bohemiae etc. Rex : Infans Hispaniarum Archidux Austriae Dux Burgundiae etc. Marchio Morauiae etc. Cornes Tirolis etc. ac Cesareae et Catholicae Maiestatis in Imperio Locumtenens generalis.
Instructio de ijs , quae fidelis nobis dilectus Nicolaus luritschitz Consiliarius, et Orator noster apud serenissimum, et potentissimum Principem Dominum Selymum Imperatorem Turcorum, ac Asiae et Greciae, Amicum nostrum charissimum nostro nomine agere et tractare débet.
....
Deinde declaret ei, Nos, sicut ex aliorum Oratorum, quos alias ad Magnitudinem
suam destinauimus, relatione, atque ex literis nostris hactenus ad eum
missis abunde cognoscere potuit, cupere et desiderare, ut inter Nos ac Regna
et Dominia utriusque nostrum vnio, bonaque Amicicia, et Vicinia ineatur, et
concludatur, mentemque nostram à priori sententia nostra in hanc usque horam
nihil prorsus immutatam esse, neque paruam nobis in eo factam, et additam
esse fiduciam eo potissimum, quod ex literis suis nouissime ad Nos per
Oratores nostros allatis (dummodo recte, et iuxta veritatem ab Interprete nobis
sint expositae) intellexerimus Magnitudinem suam non solum nobis beneuolam,
et propensam esse, verum etiam, omnia ea, quae per medium dictorum
Oratorum nostrorum ab ea petebamus, benigne, et sine ulla difficultate consensisse,
ac nobiscum Inducías et Pacem iuxta animi nostri desyderium assumere,
et concludere velle.
Atque ideo Nos ad hoc rationabiliter adductos esse, ut pro maiori efficacia
Treugarum utque vtriusque Subditorum saluti, et tranquillitati magis
consulatur , prefatum Oratorem nostrum pleno et sufficienti Mandato miserimus.
Cui facultas, omnisque sit ac esse debeat potestas per Nos sibi attributa,
et concessa, ut pro nobis, ac vniuersis Regnis, et Dominijs nostris cum Magnitudine sua Inducías usque ad Decennium, nel ad tempus longíus, aut
breuius secundum quod expediré et opportunum esse uidebitur libere et absolute, ac sicut ipsemet Turcus se per literas suas obtulit, ineat, et acceptet,
casque pro nobis ac in vim Mandati nostri concludat, et promittat.
...
Prenominatus item Orator noster cauere , et abstinere studeat à promissionibus
peccuniarijs, adeo quod si possibile sit, Induciae illae prorsus sine pecunijs
obtineantur. Sed si uideat animum Imperatoris ab oblatione sua mutatum,
eumque cum Expeditione et Gentibus suis progredi uelle, eotunc ipse
Orator intelligat, quidnam Turcus petat, aut quo pacto sibi satisfìeri posse
censeat. Et si res ad ultimum declinare, atque omnino cum pecunijs tentanda
esse uideatur. Tum Orator ille ipsi Caesari Pensionem Viginti Millium Ducatorum
promittat, qua si contentari nolit ad Triginta Millia, et si hac quoque
non sit contentus ad Quadraginta Millia procedat, et sie deinde casu, quo
utraque Summa premissa sibi non foret satisfactum , ad Quinquaginta Millia
transeat (successiue tamen, et contanter, ac non nisi post Tractationem et moram
aliquam, ac bonam deliberationem interpositam) ad Sexaginta Millia, ac
ad Octuaginta Millia , et demum Centum Millia Ducatorum perueniat.
...
Per viam uero Pensionis supradictae (si modo ad eam deueniatur) hoc assequi
studeat Orator, ut Turcus omnia et singula Castra, et Fortilicia, quae à
tempore serenissimi quondam Domini Ludouici Hungarîae et Bohemiae etc.
Régis, fratris et Sororij nostri charissimi, in Regno nostro Hungariae usque ad
hec tempora occupauit, Nobis restituât, uel si de omnium restitutione diffidatur,
saltem ex eis aliqua, uel ad omne minus, unum, si aliter fieri nequeat,
relinquat, pro maiori honore nostro, et cum paruo,uel nullo potius ipsiusTurci
detrimento.
Elçi her şeyden önce dostluk ve iyi komşuluk dileklerini bildirmekle görevlendirilmilştir. Ayrıca, Ferdinand'ın hoşuna gideceği şekilde ateşkes elde etmesi tembih edilmiştir,
Ateşkesin 10 yıla, yahut duruma göre daha az ya da kısa süreyle, bağlanmasına uğraşmalıydı.
...
Elçinin ateşkes için gerekirse para önermesi de düşünülmüştür. Önerinin "Pension" adı altında 20000'den başlayıp gerekirse 100 000 dukaya kadar çıkarılması öngörülmüştür.
...
Mezkur "Pension" maddesinin karşılığında Türklerin merhum Kral II. Layoş'a ait olmuş olan Macaristan'daki bütün kaleleri ve tahkimatları istirdad etmesi fikrini de elçi Jurischitsch gündeme getirmekle yükümlüydü.