Kaynak Türü
YAZIŞMA
Cilt No /Belge No
56/0017-21
Kayıt Konusu
Kayıt Tarihi
Haber Tarihi
Haberin Geliş Biçimi
Elçi
Kayıtta Adı Geçen Yer İsimleri
Kayıt İçeriği

Janos Zapolya'nın elçisi Hieronymus Laski'nin Alman prenslerine mektubu.

Özel Not

Latince

Kaydın Metni

Exemplum litterarum domini Hironimi Laschi oratoris Regis Joannis ad principes Germaniae.
Illustrissimi principes et domini mihi colendissimi.
Servitiorum meorum commendatioem…..
Serenissimus Princeps et dominus Johannes Hungariae rex dominus meus clementissimus, postquam multa fecisset et operatus esset, quo posset habere pacem et quietem cum hoc adversario suo serenissimo Ferdinando Rege, et nihil potuisset ab eo consequi propterea me nunc tamquam oratorem suum Romani imperii statum et principes quos credebat. Maiestas mei regis in hac publica Spirae dicta futuros, quam Caesarea Maiestas indixerat, sed ipse, ut sciunt illustrissimae Dominationes Vestrae, io cassum fuit indicta, quod valde miror quibus sinistris fatis ila inconsulte de rebus quae ad statum publicum, immo ad salutem totius orbis terrarum pertineant deliberetur. Quare necesse fuit mihi praesentes meas litteras ad illustrissimas Dominationes Vestras dare tamquam ad Cristianos Principes et bonos amicos Serenissimi Regis mei, maxime culli ipsemet non possum venire in persona ad salutandum illustrissimas Dominationes Vestras et cum illis tractandum ea que mihi Maiestas sua in mandatis enixe iniunxerat. Et hoc quia Serenissimus Romanorum rex Ferdinandus me non permitit cum illis principibus quidcumque agere quam cum eo vel fratrè suo alioquin non vult ut salvus conductus suus valeat. Praeterea quum iam mensis agatur quod hic sum et adhuc nihil sciam in quo statu sint negocia Serenissimi regis mei, statui hinc discedere, sed prius haec quae infra sequuntur ad illustrissimas Dominationes veslras scribere, quae etiam omnia publice coram omnibus principibus dicturus eram.
Missus sum immo ante alios collegas meos praemissus a Serenissimo Rege meo Joanne ad Sacralissimam Cesaream Maiestatem et ad vestras Reverendissimas, Illustrissimas, et Magnificas Dominationes. Volui igitur etiam ante aliorum adventum pauca in hoc vestro clarissimi et incliti Principis frequentissimo et amplissimo consessu verba facere. Non credat aut quisquam me tale aliquid dicturum quod aures cuiuscumque possit iure offendere. Non enim veni ad contendendum vel insimulandum quemquam vel ad seminandum odium; sed ad quaerendum amorem et concordiam, neque princeps meus quicquid de eo fortasse predicatus est alterius naturae nisi quod nullum velit nocere omnibus quaerat prodesse etiam inimicis, quod licet sine iure sive iniuria. Nam de hoc nunc non disputamus, multis casibus agitatus, infinitis calamitatibus affectus, nunquam tamen deslitil ab ea bora qua regnum suscepit usque in praesentem diem quaerere pacem cum adversariis. Testatur hoc prima legatio ipsius Viennam missa, testatur seconda tune etiam ad conventum eius temporis huius Sacri Romani Imperii, et eodem tempore ad Sacratissimam Caesaream Maiestatem, usque in Hispanias missa quidem sed ire prohibita et per Serenissimum Ferdinaodum Regem retenla, testantur Olmicensis, Petrus comensis, et postremo Posnamensis conventus, qui etiam inducias islas primum trimestres, deinde annuas hac sola de causa quaesivit, ut liberius posset de concordia tractare, idque medio potissimum vestrarum Illustrissimarum Magnificarum Dominationum quarum amorem et benevolentiam semper plurimi fecit et semper sibi conciliare desideravit.
Nunc igitur vestrum est excellentissimi et optimi principes apud Caesaream Maiestatem et Serenissimum Ferdinandum regem lotis viribus eniti velint saltem iam nunc post tol damna et calamitates, desolaltones, incendia, eaedes, rapinas tot millium cristianorum in perpetuam et durissimam servitutem abductiones misereri miserorum cristianorum et amplectì cum Principe meo, id maximis submississimis precibus ab eis efilagitante aliquam henestam, utilem toti reipubblicae christianae salutarem concordiarm, nec quaerant quod hucusque quaesitum esse videtis cum eversione christianitatis, ea quae Principem meum nullo modo facere decet, Qui enim adhuc repertus est si omnium gentium et saecalorum historiae relegantur qui diadema regale semel capiti impositum sive capite deposuerit, nisi forte unus vel alter qui vel taedio publicarum curarum, vel animi potius vilitate relicto regno vitam privatam leguntur sponte fuisse seculi, quod quidem facere longe difficilius est in regno, non vi, non fraude, non in cuiusquam inljuriam occupato, sed spotle oblato pet eos quorum erat regere nascio quo regni temporo predecessores sui affectati machinatione quaesita de eodem rege suo in novissimo eius praetio desercione, vel de patria hostibus prodita vel etiam de amicitia turcico regno Hungariae oneroso audio esse sparsa, eo procul sunt. Quod pace omnium dictum sit, ab omni veritate, et quandocumque vestris Dominationibus libuerit, vel in pubblico, vel in privato non pigebit me eis exponere meram rei veritatem. Serenissimus Romanorum rex scio quae eius probitas est et singularis prudentia nihil in hoc egil ab initio sine ratione, ila enim credo persuasum fuisse suae Sacrae Maiestati regnum Hungariae iure uxorio, iure antiquorum contractum, postremo iure electionis Posoanaie, suum esse. Ad quae ego nihil nunc respondeo, Non enim sum missus, ut supra dixi, ad oontendendum, vel litigandum, sed ad concordandum, sed fuit aliquando tempus, de quo Sua Sacra Maiestas recordari optime potest quando princeps meus fuit paralus submittere ius suum arbitrio Principum christianorum, el inter alios, Sacratissimo Carolo Imperatori fratri germano adversarii sui, qui vel solus satis iustifìcare potest mea quidem sententia epud equos ludices causam principis mei sed iam pridem de iure ad unum ventum est et de verborum contentione ad gladios et res lo eas angustias redacta est, ut rebus christianis sic stantibus regnum Hungariae necesse sit vel in manibus remanere regis Joannis vel in nullius Principis Christiani. Sed quid ego de Hungaria lequor cum malum hoc longe ulterius et latius serpat? Vidistis puto, optimi principes, hostiles gladios, hostilem flammam non parvam Germaniae buius vestrae nobilissimae partem pervagatam, cuius rei culpam principes dissidentes in alterutrum referunt multi cristianorum in ambos. Sed cuius cumque sit maior culpa hoc unum certo certius conslat, et id omnes oculis videmus, nisi discordiis istis quamprimum finis imponatur pciora nos brevi, ac longe perniciosiora visuros et vercudum esse, ne flamma isla occupet quicquid ubique germaniici vel etiam cristiani nominis est, non ego et hostium et vestras cristiani principes vires neque inficior magnam esse el validam potentiam vestram, sed quando erit ut vos concordibus animis contra hostem vestrum arma sumatis quam alta resident in animis nostris odiorum semina creditis nos ignorare quo animo sint inter se principatus cristiani quam multi sint quibus suspecta sit vel concordia principum cristianorum, vel aliquorum gloria ac potentia nihil loquar obedientia quam paratus nervis bellorum pecunia, quam numerosus et exercitatus miles, non solum bellis assiduis assuetus, sed etiam continuis victoriis elvus. ltaque, bis omnibus consideratis et aliis quae lego causas bonitatis consulto praeterea agite quasso per Deum immortalelem Jesum Christum, magnanimi Principes, eradicate penitus ex cordibus vestris omniun odiorum semina, postponite omnes alias curas vestras, et hoc solum curate, ut possitis sapientissimis et optimis principibus persuadere id, salutem totius orbis christiani pacem et concordiam cum serenissimo Principe meo ineundam, hoc non solum Princeps meus Serenissimus summo studio borlatar, sed rogant supplices omnes nationes et provinciae coronae Hungariae subiectae optima carte de tota republica christiana ac etiam de hac vestra nobilissima natione germanica meritae, quae tanto tempore pro vobis et quiete vestra fortissime pugnarunt. Quaruan si tantus sanguis toties pro salute vostra effusus ai tol campi, nunc etiam fratrum eorum ossibus albentes vos non commovent quid aliud eredilis Austriam, Stiriam, Carniolam omnesque alia Turco vicinas provincias a vobis efflagitare et supplicibus votis a Deo optimo expetere, quae eandem esso vident conditionis suae vel bonae vel malae sortem quamcumque esse audierint horum vestrorum comitiorum de istorum duorum principum pacificaverit deliberationem. Quare iterum dico animadvertite, christianam respublicam capessite memomes illius pristinae vestrae germaniae virtutis quae nobis discordiarum et odiorum seminatores semper perseguendo et pacis ac quietis christianae religionis amatores continuo defendendo, tot trophea, tot triumphos denique immortalem gloriam ac orbis imperium peperit. Dixi.

Kayıt Özeti

Lasky öncelikle kendisinin gönderilen ilk elçi olmadığını belirtiyor. Ardından geliş nedeninin kimseye hakaret ya da meydan okumak değil, bi'l- akis barış istemek olduğunu söylüyor. Hristiyanlığın içine düşmüş olduğu zor durumdan ve Macaristan toprağı altında yatan kemiklerin kendi din kardeşleri olduğunu hatırlatıyor. Son olarak da Türklerin sınırına yakın olan Avusturya, İştirya ve Karniyola eyaletlerini de Macaristaninkinden farklı bir kader beklemediğini hatırlatarak barışın önemine vurgu yapıyor.

Kaynak Bilgisi
M. Sanuto, I Diarii di Marino Sanuto, Forni Editore, Bologna, (1969).