Kaynak Türü
RESMİ BELGE
Cilt No /Belge No
34/180
Kayıt Tarihi
Haber Tarihi
Haberin Kaynağının Adı
A. (di) Castello
T. Hesius
Haber Kaynağının Niteliği
Devlet Görevlisi
Haberin Çıkış Yeri
Kayıtta Adı Geçen Tarihi Kişilikler
Kayıt İçeriği

Papa VI. Hadrianus'un Hıristiyan Prenslerini birlik olmaya çağıran Latince mektubu.

Kaydın Metni

Bulla induciarum seu treuguarum triennalium inter omnes christianos et reges et principes per S. D. N. Hadrianum papam VI sub censuris et paenis ecclesiasticis indictarum.

Hadrianus episcopus servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam. Monet nos veritas in propheta vigilem pastorem venientem gladium ex specula prospicere, atque annunciare oportere alioquin animarum quae perierint, exactam rationem ab eo requirendam esse: hoc propensius cogitantes, Romani Pontifices preadeccessores nostri, preasertim ab eo tempore quo tucharum effrenata rabies Constantinopolim expugnavit, ac procul intuentes hostilem gladium christianorum iugulis in dies magis imminentem, ad christianos omnes et praesertim Principes qui, iuxta lsidorum a Christo Ecclesiam tuendam susceperunt, clamare ac eos monere non cessarunt: quantum universae christianitati periculum atque excidium immineret, nisi mutuarum intcr se dissensionum et discordiarum obliti communi hosti resistere atque impetum christianam religionem funditus evertere molientis reprimere: hactenus tamen malo nostro annunciata calamitas non fuit credita; non fuerunt auditae ipsorum pastorum voces ; sed utiles eorum admonitiones surda pertransivere aure christiani principes ; quorum culpa immanissimo Christi hoste invalescente christiana respublica innumeris cladibus ac ruinis vexata alque afflicta fuit, ac tot iacturas et irreparabilia damna accepit, ut nemo Christi fidelis absque ingenti moerore et lachrimis ea refere audireve possit. Quis enim a lachrimis abstineat, audiens sanctam illam Jherusalem ac sacrum Calvarii montem salutiferae crucis triumpho inclytum, sacratissimoque Christi redemptoris nostri sepulchro veneranda sanctissimaque loca illa quae Deus et Salvator noster Jesus Christus humana carne vestitus et sancti discipuli eius incoluere ab infidelibus barbaris occupata detineri : nec a nobis ipsum diu sepulchrum, nisi praecio dominici nominis basphematoribus persoluto, visitari posse? Quis nonpie ingemiscat animo reputans palriarchales illas sedes sanctorum patrum suavem odorem adhuc redolentes, spurcissimis Christi hostibus servire, Constantinopolim Geaeciae lumen et orientalis lmperii caput reliquamque Grreciam et magnam Europae partem, Siriam, Asiam ipsam fere universam ab infidelibus. Turchis christianorum principum culpa ablata fuisse, miserosque christianos illic degentes, nisi Christum abnegare et Maumetice impietatis et satanae mancipia fieri vellent, dira et crudeli barbarorum servitute opprimi? Quis, ut antiqua et vetera omittamus, non perterreatur atque exhorrescat cogitans modernùm turcharum tyramnum proximo anno Be1gradum, quod totius regni Hungoriae claustrum semper fuit, brevissimò temporis spacio coepisse, nunc vero insulam Rhodum totius orientalis maris ianuam ab Hierosolymitanis militibus et per tot annos defensam multisque turcharum cladibus nobilitatam, ètsi maximis terra marique copiis obsessa, non usque adeo tamen coarctatani? Quin si christiani principes inter se uniti ac potiusquam Jesu Christi quam sua cuiusque erant quaerentes, mature succurrissent et Rhodus ipsa ut alius parvo subsidio memoria nostra factum fuit liberari et de hostibus victoria cum Dei adiutorio obtineri potuisset, inditionem ac potestatem suam redegisse, et nunc tot et tantis rerum successibus elatum aperte minari se almam urbem Romam sanctorum apostolorum Petri el Pauli aliorumque martirum sanguine consecratam, in qua Vicarii sui sedem esse voluit Altissimus expugnaturum, eiusque sanctissima templa ac sanctorum venerandas reliquias prophanaturum, demum christianum omne imperium et ipsum Christi nomen funditus eversurum. Quocirca nos, considerantes quod Salvator noster dominus Jesus Christus in excelsis tenens imperium, gregis sui tutelam non deserens Romanum Pontificem in terris Vicarium suum constituit : qui dictum gregem vigilanti cura protegere, ipsamque ecclesiam ab omnibus adversis quantum in se esset conservare defènsare, ac reges et principes ad impelii fastigia divina promissione vocatos contra barbaras nationes catholicam fidem opprimere conantes potissimum inducere, atque animare debeat; animoque revolventes nostri officii esse his praesertim difficillimis et calamitosis temporibus inter ipsos christianos reges et principes mutuis inter se discordiis et dissensionibus divisos, pacem quam Christus in coelum ascensurus tamquam munus haereditarium discipulis suis reliquit seminare, memoresque nos postquam de nostra ad summi apostolatus apicem assumptiòne in longiquis Hispaniarum partibus positi certiores facti fuimus, antequam ad hanc urbem nostram iter arriperemus, reges, principes et potentatos christianos litteris ac nunciis ad hoc unum destinatis ad perpetuam inter se pacem et concordiam, vel saltem annorum aliquot indutias, quam instantissime hortalos fuisse, eosque admonuisse nullum alium rebus nostris remedium contra formidandam turchorum potentiam superesse; quod si illi inter se reconciliati et uniti iunetis viribus perfidorum hostium consilia perverterent. Et postquam Deo favente ad urbem ipsam appulimus, nihil ardentiori studio el conatu procurasse, quam concordiam seu inducias huiusmodi: et tamen ob quorumdam dictorum principum heu nimis inveterata inter se odia huiusmodi instantia nostra perparum profecisse, ut regibus, principibus, potentatibus ac aliis preafatis nullus excusationi locus ultra relinquatur, omnesque intelligant nos nihil quod ad pastorale offitium attinet omisisse. Cogimur, ex quo humana admonitio atque auctoritas (uti experientia docuit) ad praemissa . . . . . tentata est, annorum aliquot inducias seou treugas intèr ipsos reges, principes et potentatus sub ecclesiasticis censuris et praenis divina auctoritate qua Jesu Christi in terris Vicarium licet immeritati agentes, fungimur indicere, ut si non zelo fidei ac religionis ipsius Christi, cuius causa agitur, saltem Divini iudicii metu ad cor redeant, et privatis affectibus pubblica commoda anteponant. Habita igitur super his cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus matura deliberationeac diligentissimo examine, ad laudem et gloriam Omnipotentis Dei et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, atque ad revocandam saltem ad tempus haereditatem Domini pacem scilicet atque concordiam a christianis finibus iam diu nostris deméritis exulantem, atque ut tandem sancta et per necessaria expeditio universali christianorum damno et dedecore tamdiu procrastinata ulterius non diferotur, quorumdam praedecessorum nostrorum, presertim lnnocentii III, Nicolai V et aliorum vestigiis inherentes, triennales inducias seu treugas inter omnes reges, principes, comunitates, potentatus, respublicas ceterosque Christi fideles omnes praemissas inducias seu treugas sub excomunicationis lataesententiae anathematisque et interdicti ecclesiaetici in terris et dominiis eorum omnium et singulorom poenis, dicto durante triennio, inviolabiliter servari debere decernimus, eos nihilominus in virtute sanctae obedientie requirentes, ac per viscera misericordiae Domini nostri Jesu Christi, per acerbissimam passionem, quam inmaculatus et inoocens agnus ut nos miseros peccatores ab aeterna morte redimeret, pati dignatus est. Et per iuditium extremum in quo omnes stabunt ante tribunal eius accepturi unusquisque secundum opera sua, perque spem vitae aeternae quam repromisit Deus diligentibus se paterno affectu obtestantes, ut in unituta et charitate mutua, sine qua nihil a Deo acceptum esse potest, perseverantes, a mutuis offensionibus abstineant armaque bellica christiani contra christianos dicto durante triennio amplius non exerceant. Satis enim superque fraterni sanguinis per fratres effusum, satis cum gravissima Dei offensa inter vos christiani reges, principes et potentatus sevilum est. Velitis ergo iniuriarium, quae inter vos invicem illatae atque acceptae fuerunt,propter Christum Redemptorem vestrum saltem ad tempus oblivisci, ut manifestae ruinae vobis el universae Christi hostibus imiuenti unione et concordia occorrere, unitisque animis etarmis hostes ipsos, non tam propriis viribus suis quam vestris discordiis et dissensionibus confidentes, a vestris et subditorum vestrorum omniumqùe christianorum cervicibus repellere, nec non tot civitatibus, provinciis et regnis vobis ademptis recuperandis, fratribusque vestris crudelissimo servitutis iugo tamdiu oppressis, opemque vestram sublatis ad coelum manibus implorantibus a perfedissimi turcharum tyramni iugo durissimo eripiendis, viam parare possitis. Date inducias has Deo, a quo tam amplissimam in terris potestatem accepistis, uli eo vobis hoc pacto placato potestatem vestram alioquin ut certo expectare potestis, vobis auferendam retinere moereamini; date denique inducias ipsas Christo Salvatori nostro, qui in ligno Crucis tenso corpore pendens crucifìgentibus se pepercit, ac Deum Patrem pro illis etiam rogavit: qui nos de nihilo a se dicatos, et per primorum parentum inobedientiam exules paradisi factos, nullis nostris moeritis sed infinita sua clementia praecioso suo sanguine redemit. Ne si, quod absit privatas inimicitias et commoda vestra eius honori praeferentes, tam immensis eius beneficiis ingratos vos exibueritis, sacramque eius religionem a perfìdissimis hostibus conculcari et innumerabiles ipsius Christi sanguine redemptas animas, vel in miserrimam servitutem abduci, vel in exitiale infidelitatis baratrum praecipitari permiseritis, horrendum et durissimum ipsius, qui terribilis est el aufert spiritum Principum iudicium, et in praesenti et in futuro contra vos provocetis. Coeterum, quia forte peccatis nostris exigente inimicus humoni generis, ubi dictae induciae per vos nostris immo divinis bis mandatis oboedientes acceptatae fuerint, quas a principio impedire non potuit temporis succesu perturbare non desinet, licet eam de prudentia, magnanimitate et constantia vestris in Domino fiduciam habeamus, ut nullo modo vos eius malignitati locum duraturos arbitremur, ut tamen propterea induciae ipsae non dissolvantur. Dubiorum, si qua super induciis huiusmodi aut earum dependentibus emergentibus annexis vel connexis quoquomodo oriantur, decisionem et declarationem nobis tamquam summi pacis auctoris vices in terris gerentibus, una cum praefatis fratribus nostris reservamus ipsis induciis nihilominus iuxta praesentium litterarum tenorem in suo robore permansuris. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae indictionis decreti requisitionis et reservationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

 

Datum Romae, apud sanctum Petrum, anno lncarnationis Dominicae millesimo quingentesimo vigesimo tertio, pridie Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno primo.

Videlicet 1523.

T. Hesius.

A. de Castello

Kaynak Bilgisi
M. Sanuto, I Diarii di Marino Sanuto, Forni Editore, Bologna, (1969).